TRAPEZA

TRAPEZA
I.
TRAPEZA
Graec. Τράπεξα, quasi Τετράπεξα, a 4. pedibus, quae simplex erat et prisca mensarum forma, mensa est: unde Trapezopoei, servi mensam curantes; et Canes Trapezitae, de quibus supra; et Trapezophorus, in l. 3. ff. de supell. leg. statua pro tripode, ad mensam ferendam. In specie Mensa Nummulariorum; unde Trapezitae, aliis Danistae, Iureconsultis Mensae praepositi, dicebantur olim, qui pignoribus accipiendis, mutuisque pecuniis dandis, faenerandis, accipiendis, praefecti erant. De quibus vide Pignorium Comm. de Servis, Suicerum, Thes. Eccl. voce Τραπεξίτης, et supra ubi de Argentariis ac Nummulariis, item voce Mensa. Sed et trapeza, Extispicinae Veteris vox erat. Polyaenus, l. 4. c. 19. ubi de Attalo, Ο῾ μάντις ἐπιδιεξιων τοὺς λοβοὺς, καὶ την` χολην`, πύλας τε δὴ, καὶ τράπεξαν, καὶ ὅϚα ἄλλα σημεῖα κατανοῶν, Haruspex victimae lobos percurrens, et vesicam fellis, portas quoque et trapezam, et quaelibet alia signa inspiciens. Hesych. Δόλου τράπεξα, ἐπὶ τοῦ ἥπατος, σημεῖον εν τῇ θυτικῇ, Doli trapeza, in iecore, signum in haruspicina, Alii. Sic autem dixêre maximum iecoris lobum, quod mensae instar latus eflet, qui proin, licet in plutes lobos pecuinum iecur dividatur, κατ᾿ ἐξοχην` Graecis Interpretibus Exodi c. 29. v. 13. 22. et Levit. passim, ubi in Hebraeo est vox jotherith, λοβὸς τοῦ ἥπατος appellatur. Prope fel esse, discimus ex Theriacis Nicandri, v. 559.
———— ἠ ὐπὸ κάπρου
Η῞πατος ἀκρότατον κέρσας λοβὸν, ὥςτη τραπέξης
Ε᾿κφύεται, νἐυει δὲ χολῆς χεδὸν, ἠδὲ πυλάων κτλ.
Et quidem lobum hunc tam bovini, quam ovilli, et caprini, iecoris, in Altari sibi adoleri Deus olim voluit, locis cit. ut qui in sacrificiis partes victimarum opimas, h. e. optimas et pinguissimas sibi selegit, puta in ove caudam, qualem supra descripsimus et arvinae quidquid habent externae partes; et in internis omentum et renes, et si quid aliud adiposum in ventre et extis, usque ad ilia: in quibus illud iothereth iecoris, maximus videl. ex iecoris lobis seu augmentis, ut Avicenna vocat, in quem incumbit vesica fellis, Arabibus per excellentiam ziada, i. e. augmentum, seu exuberantia, quod Hebraea vox indigitar, uti Graecis Interpretibus λοβὸς, ut visum, appellatus. Certe et fibris, seu extremitatibus huiusmodi iecoris, suam inesle pinguedinem, cuius ratione potuerint cum aliis pinguioribus in Altari adoleri, vel ex Persio discere est, qui ad fibrarum adipem sic alludit, Sat. 3. v. 32.
Sed stupet hic vitio, et fibris increvit opimum
Pingue etc.
Vide hanc in rem plura, apud Sam. Bochartum, Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 45. ut et supra quaedam, in voce Adeps, item Iecur.
II.
TRAPEZA
urbs Arcadiae, Steph. et promontor. Troadis, ubi primum Hellespontus se concitat.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • trapeză — TRAPÉZĂ, trapeze, s.f. Sală de mese (într o mănăstire); refector, trapezare, trapezărie. – Din sl. trapeza. Trimis de ionel bufu, 30.06.2004. Sursa: DEX 98  TRAPÉZĂ s. refector, (înv.) trapezare, trapezărie. (trapeză la o mănăstire.) Trimis de… …   Dicționar Român

  • Trapēza — (gr.), Tisch; Trapēzai deutĕrai, Nachtisch, s.u. Gastmahl …   Pierer's Universal-Lexikon

  • trapeza — tràpeza ž DEFINICIJA reg. zast. [i] (+ srp.)[/i] 1. pravosl. oltar 2. daća, podušje ETIMOLOGIJA vidi trpeza …   Hrvatski jezični portal

  • Trapeza, Crete — is a Neolithic and Bronze Age settlement on the island of Crete in Greece. [ [http://projectsx.dartmouth.edu/history/bronze age/lessons/les/2.html The Neolithic Cultures of Thessaly, Crete, and the Cyclades ] ] Some of the Bronze Age pottery… …   Wikipedia

  • Trapeza, Achaea — Trapeza (ee also*List of settlements in the Achaia prefecture …   Wikipedia

  • trapézã — s. f., g. d. art. trapézei; pl. trapéze …   Romanian orthography

  • Ethnikí Trápeza — tis Elládos Création 1841 Personnages clés Efstratios Georgios A. Arapoglou (CEO) Siège social …   Wikipédia en Français

  • Refectory — Trapeza redirects here; for the prehistoric Greek settlement, see Trapeza, Crete . A refectory (also frater, frater house, fratery) is a dining room, especially in monasteries, boarding schools and academic institutions. One of the places it is… …   Wikipedia

  • Refectory — (Trapeza, in Greek.)    Dining hall in a monastery of the koinobion (qq.v.) type …   Historical dictionary of Byzantium

  • National Bank of Greece — This article is about the largest commercial bank in Greece. For the central bank of Greece, see Bank of Greece. National Bank of Greece S.A. Εθνική Τράπεζα της Ελλάδος Α.Ε. Type Anonymi Etairia …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”